Kalenda

Hver eneste år, til julenatsmessen i Peterskirken, som Gudskelovs stadig sendes på DR,  synges denne utroligt smukke Kalenda, hvor Jesu fødsel sættes i forhold til tiden og historien.

Utroligt smukt.
Noget af det aller aller  smukkeste.

 

Martyrolgium in Vigilia Nativitatis Domini   Sung by Richard Rouse
Octavo Kalendas ianuarii. Luna decima nona.
Innumeris transactis sæculis a creatione mundi, quando in principio Deus creavit cælum et terram et hominem formavit ad imaginem suam;
permultis etiam sæculis, ex quo post diluvium Altissimus in nubibus arcum posuerat, signum fœderis et pacis;
a migratione Abrahæ, patris nostri in fide, de Ur Chaldæorum sæculo vigesimo primo;
ab egressu populi Israël de Ægypto, Moyse duce, sæculo decimo tertio;
ab unctione David in regem, anno circiter millesimo;
hebdomada sexagesima quinta, iuxta Danielis prophetiam;
Olympiade centesima nonagesima quarta;
ab Urbe condita anno septingentesimo quinquagesimo secundo;
anno imperii Cæsaris Octaviani Augusti quadragesimo secundo;
toto Orbe in pace composito, Iesus Christus, æternus Deus æternique Patris Filius, mundum volens adventu suo piissimo consecrare, de Spiritu Sancto conceptus, novemque post conceptionem decursis mensibus, in Bethlehem Iudæ nascitur ex Maria Virgine factus homo:
Nativitas Domini nostri Iesu Christi secundum carnem.

Advertisements

Skriv et svar

Please log in using one of these methods to post your comment:

WordPress.com Logo

Du kommenterer med din WordPress.com konto. Log Out / Skift )

Twitter picture

Du kommenterer med din Twitter konto. Log Out / Skift )

Facebook photo

Du kommenterer med din Facebook konto. Log Out / Skift )

Google+ photo

Du kommenterer med din Google+ konto. Log Out / Skift )

Connecting to %s

%d bloggers like this: